Robertus retweeted
Ante diem tertium decimum [XIII] Kalendas Decembres, dies Jovis, annus Domini bis millesimus vicesimus sextus [MMXXVI] (annus bis millesimus septingentesimus undeoctogesimus [MMDCCLXXIX] ab urbe condita; octavus [VIII] annus regni imperatoris Japonici).
2
82
Hodie celebratus est dies anniversarius basilicae Sancti Petri ante 400 annos dedicatae: youtu.be/SHyjTpkbMK0?si=gEKG… via @YouTube
3
123
Robertus retweeted
Quot discipulī parum in scientiā prōficiunt quia prius vidērī quam esse doctī student!
Amīca scientiae humilitās est, inimīca vērō superbia.
Quot discipulī parum in scientiā prōficiunt quia prius vidērī quam esse doctī student! Hī enim superbiā mōtī nōnnullās doctrīnās nōnnullōsque magistrōs contemnere festīnant, quasi in aliōrum irrīsiōne īnscitiam suam occultāre possent. Quī ita agit et in aliōs peccat et sē ipse dēfraudat.
Humilis contrā neque ūllam scientiam temerē praejūdicat, neque ab ūllo magistrō discere ērubescit. Cum autem aliquam scientiam adipiscitur, cēterōs nūllō modō spernit, sed eīs benignē et hūmānē subvenīre cōnātur.
Hugō ā Sānctō Victōre, monachus sapientissimus, discipulōs suōs sīc hortābātur: “Quī ab omnibus accipiunt, omnibus dītiōrēs sunt”.
Omnis scientia bona est. Cūr audīre aut legere aliōrum sermōnem recūsās? Etiamsī pauca aut nihil ab eō rectē dictum dēprehendis, discernendī facultātem mentis exercēs. Ait enim Apostolus: “Omnia autem probāte: quod bonum est tenēte.”
Bonus igitur discipulus existimatur quī mānsuētus, quī ā superbiā aliēnus, quī sēdulus est atque libenter ab omnibus discit.
Robertus retweeted
Ante diem quintum decimum [XV] Kalendas Decembres, dies Martis, annus Domini bis millesimus vicesimus sextus [MMXXVI] (annus bis millesimus septingentesimus undeoctogesimus [MMDCCLXXIX] ab urbe condita; octavus [VIII] annus regni imperatoris Japonici).
Robertus retweeted
De usu linguae Latinae quid sentiam.
Sermo Latinus plurimis abhinc saeculis in plagis ad occidentem solem vergentibus a doctissimis viris adhiberi coepus est, ex quibus alii, qui antiquitate ceteris omnibus praestant quosque maiores nobis merito nuncupare licet, non delectu, sed patriae consuetudine monumenta sua Latine exarata memoriae prodiderunt; alii autem, qui vertentibus saeculis antiquiores illos quasi magistros cum ingenio tum linguá aemulari cupientes Romanorum loquelam suam fecére, litterarum Latinarum quasi rem publicam aeterno viventem condiderunt.
Quocirca, divina providentia mirum in modum eo rem adduxit ut, qui Ciceroni et Hieronymo sermo fuerat, idem et Alcuino, Bedae, Rabano Mauro, Bernardo, Thomae Aquinati, Petrarcae, Laurentio Vallae, Erasmo, Thomae Moro, Comenio, Iohanni Pascoli, Leoni XIII, Cardinali Bacci, aliisque sescentis pari dignitate et utilitate serviret.
Nos igitur, hoc sermone scientiá et usu percepto quasi clavem adipiscimur qua in aulam horum summo ingenio hominum ingredimur, ubi eos audire, ab eis discere, cum eis quasi colloqui possumus. Quorum tamen exempla si secuti simus, non solum eorum copiosissimam doctrinam legendo exhauriemus, sed etiam ea scribendo quae posteris prosint immortali sermone aeterna reddemus.
Ut similia similibus, ita vulgaria sint vulgaribus linguis, ita perennis Veritas immutabili exprimatur eloquio.
Robertus retweeted
Alfricus Grammaticus (floruit saeculo X)
Ex colloquiis:
"Nos pueri rogamus te, magister, ut doceas nos loqui latialiter recte, quia idiote sumus, et corrupte loquimur."
Robertus retweeted
Comeni, semper tua iussa in mente revolvo,
assidueque tua tractito magna opera.*
--
*Comenius e vita decessit die 15 m. Nov. a. 1670 Amsterdami sepultusque est in oppido ‘Naarden’, ubi postea mausoleum exstructum est splendidum.
Horror in mercatu Natalicio Maredsolano: dolium gasi explosit incendiumque statim exarsit. 5 homines vulnerati sunt, 2 eorum gravissime usti ad nosocomia ducti sunt.
« J’ai encore envie de pleurer » : choc et désolation parmi les exposants du marché de Noël de Maredsous après le terrible incendie rtl.be/actu/regions/namur/ja…
101
Robertus retweeted
Ἰθάκη: νῆσος μόνον ἢ καὶ σύμβολον τοῦ βίου ἡμῶν;
Πάντες Ἰθάκην τινὰ ζητοῦμεν. Σὺ δέ; Ποία ἐστὶν ἡ σὴ Ἰθάκη;
#AncientGreek #ActiveMethod #EllinikiAgogi
Robertus retweeted
Circuli “Mane Latini Malacitani” sodales hodie conventum c.n. "Novae Viae" participantibus Villam Romanam Antiopam, prope Malacam sitam, monstraverunt. Placet mehercle Latina Latine audire!
Robertus retweeted
Vos precamur, ut coniuncti permaneatis, alii aliorum curam gerentes atque numquam alienis doloribus assuescentes. Aliquis semper est, cui opem ferre possumus, aliquis audiendus, aliqua familia comitanda. #IterApostolicum #Peruvia
Robertus retweeted
Ante diem septimum decimum [XVII] Kalendas Decembres, dies Solis, annus Domini bis millesimus vicesimus sextus [MMXXVI] annus bis millesimus septingentesimus undeoctogesimus [MMDCCLXXIX] ab urbe condita; octavus [VIII] annus regni imperatoris Japonici).
Robertus retweeted
F. Saturninus, vir in litteris Latinis versatus, epistulam commenticiam ad Ciceronem dedit, Petrarcae morem secutus. Verba igitur eius, sigillo rupto, enixe ut legatis suadeo, quibus de statu humanorum studiorum nostra aetate pessum euntium queritur.
fuflunius.substack.com/p/sat…
"Capitalismus est ubi homines hominibus abutuntur.
Communismus est res omnino contraria".
(Vetus iocus temporis Unionis Sovieticae).
Robertus retweeted
Is pauper existimandus est, nōn quī bonōrum, sed quī virtūtum inopiā labōrat. Sī dēsīderiīs tuīs frēna laxās, quamvīs pecūniā abundēs, eris pauper.
Robertus retweeted
Quid video super Basilicam Sanctae Crucis?! Hae luces certe non sunt sidera... 👀 🛸
#Florentia #UFO


































